bene venistis ad narrationem meam latinam. "septimana latina" nuncupatur quia saepe nequeo plus quam semel in hebdomada (=septimana) narrationem latinam facere propter vitam meam turbatam (de qua multa pro certo scribam). etiam, mundus latinus hodiernus (qui exstat!) non tam agitatur ut possim cottidie narrare de rebus novis. ergo, conabor hic nuntia de rebus quae accidere soleant in una septimana, vel de rebus latinis meis, vel de rebus latinis in toto orbe terrarum. quam ob rem, vos omnes invitare velim ut mihi scribatis de rebus latinis a vobis auditis, et cum gaudio faciam ut narrationes meae crescant gradatim, omnibus aduivantibus. valeatis!
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
1 comment:
Salve, Iohannes
Exspectatus uenis.
Post a Comment