9.5.09

Obama latine? Ita possumus!


imago a mithridates.blogspot.com rapta est

Iam scripserunt aliqui de "ciceronianismo" orationum Baraci Obama. nuper cogitavi de versionibus latinis horum orationum et, re in interrete investigata, versiones latinas inveni, aut excerpta. exempli gratia:

"Grates agens humilissime accipio nominationem vestram, ut munus praesidentis Civitatum Unitarum petam"
(http://ephemeris.alcuinus.net/nuntius.php?id=442)

Aliquis in blogo scripsit se velle legere et audire versiones latinas orationum praesidis Obama. suntne alii qui versiones Latine aut fecerunt aut legerunt?

Valeatis!

2 comments:

Sandra Ramos said...

Qui homines de "ciceronianismo" orationum Baraci Obama scripserunt, amice mi? Precor, mihi dic! Quid intelligant "ciceronianismum", scire velim. Pergratum est saepius te legere. Optime ualeas bene comitatus familia.

Ioannes Piazza said...

Pete verba "obama" et "cicero" apud Google (versio Anglica), et aliquas narrationes invenies de "ciceronianismo" Baraci Obama variis in fontibus.
Valeas
Ioannes