9.1.09

musicus optimus mortuus est



Fredericus Hubbard, tubarius* optimus, septimana peracta mortuus est. Non pertinet valde ad latinitatem, sed his diebus cogitare soleo illo de viro, anglice latineque. optime scivit linguam musicam nomine "jazzensis" et, quamquam floruit in eodem tempore cum aliis tubariis optimis e.g. Miles Davis, Lee Morgan, etc., numquam tamen in umbris eorum est versatus. meo quidem iudicio, canuit compositionem extemporalem* inter optimis illius temporis, in qua sunt anima et eruditio, pathos, et ratio.  
Plus quam decem abhinc annos, me tuba canente, ego cum eo locutus sum apud spectaculum parvum Franciscopoli. dixi compositionem extemporalem in cantatione Herberti Hancock nomine "Saltatio Delphini" optimum esse. sine superbia assentus est et breviter in memoria sesionem illam visitavit mecum. voluit mecum canere, sed non nobis licebat.
De latinitate eius. compositionem aliquam nominavit "Arietis" in collectione nomine "Ready for Freddie"

Requiescat In Pace


* tubarius: homo qui tuba (Eng. trumpet) canit
* compositio extemporalis: Eng.  improvisation

No comments: