14.5.08

TLS et philologus germanicus

Aliquos abhinc menses in ephemeride nomine Times Literary Supplement narrationem legi de Augusto Wilhelm Schlegel. fortasse me interrogatis: "quomodo pertinet ad linguam latinam?" quoniam Augustus, minus notus quam frater nomine Friedrich, operam tamen valde dedit ad res philologicas. praecipue ille tulit litteras Sanskritas ad Europam. dum legi, statim cogitavi de editione latina carminis Indici nomine Baghavad Gita, quam inveni in bibliotheca universitatis Berkleiensi et cum gaudio perlegi.
Ego magister linguae latinae semper in animo volvere soleo de luduo perfecto et quomodo possim optime docere linguam litterasque. velim magnopere non solum litteras latine scriptas, sed litteras totius mundi LATINE legere cum discipulis. sed inprimis, necesse est  invenire (aut vertere) litteras praeclaras variarum tradtitionum. multa iam exstant, exempli gratia commoedium divinum Dantis, tractationes philosophicae Confucienses, opera Platonis, epica Finnica Kalevala, et cetera. docti qui has litteras transtulerunt sine dubio cogitaverunt de commercio magno inter homines qui multas terras incolunt. forsitan somnium est, sed bonum.

Etiam, in hac editione TLS, scribitur narratio de vita et libro biographico vir docti nomine Gilbertus Murray, et quomodo non solum litteras classicas, sed etiam condicionem pacis inter varias patrias curare voluit. ut is bene cognovit, litterarum classicarum studium non solum ad tempud praeteritum sed praesentum pertinet. Valeatis!

1 comment:

Berenike said...

Verum est ubique agnotum quo plus caelebs locuples uxore careat.

Qualescumque sententiae vel motus talis hominis, cum primum viciniae commigraret, sunt notae, habent hoc verum familiae vicinae in mente firmissime, quo plus eum esse rem unius inter filias suas privatam arbitrentur.

Uno quodam die, domina sua ‘o Bennet mi carissime,’ inquit, ‘nonne Villam Infrapratensem tandem locatam esse intelligis?’



hic