19.5.08

birota



Si paginam domesticam electronicam inspicitis (www.johnpiazza.net), videbitis me birotarum amatorem esse. birota est machinamentum optimum quo homines se vehere possunt celeriter--viribus suis. difficultates adulescentiae fugavi in collibus silvisque californianis. quamquam aliquos annos certavi, his diebus mihi placet itinera facere lentiter aut in hortis publicis aut in urbe erranda faciens sine autoraeda. in imagine,  particeps sum in itinere magno nomine "iter curae" quod collegit pecuniam pro societate americana diabetes. amicus qui isto morbo laborat rogavit me participare secum hoc anno, quod feleciter feci. L millia passus birotam gubernavi in "regione vini" nomine Napa, ubi multi vinetarii uvas colunt et vinum faciunt. est locus pulcher.
Sed quid de latinitate? nuper recepi nuntium electronicum latine scriptum ab italo Fabricio Spegis qui non solum peritissimus in rebus classicis ac archiologicis, sed etiam solet birotam suam gubernare in vicinitate. excerptam epistolae eius vide:
Ego sermonem italicum vulgarem, linguam latinam et historiam apud Lyceum grammaticum (idest schola ubi discuntur sermones hodierni anglice, francogallice, germanice hibericeque) doceo, in parva urbe Italiae superioris ubi cum familia mea vivo. Non longe ab urbe mea, X milia circiter, vestigia, reliquiae et ruinae sunt antiqui oppidi romani, de quo Plinius senior mentionem facit (Naturalis historia, III, 14); haec civitas olim appellabatur latine "Industria": hic inveniuntur rudera non solum insularum, viarum domuumque, sed etiam templi deae Isidi dicati; haec sacra aedes, quae Serapeum dicitur, aedificata fuit II saeculo p. C.n. ab Hadriano imperatore, at origines illius urbis antiquiores sunt, nam videtur condidisse II saeculo a.C.n., cum Romani Transpadanam regionem occupaverunt. Si tua interest aliquid de Industria cognoscere, vide:

http://www.piemonte.beniculturali.it/index.php?/ln/it/id_p/165.html

http://www.chlt.org/sandbox/perseus/pecs/page.2082.a.php

http://www.archeologia.beniculturali.it/pages/atlante/S120.html

Aliquando, operam meam do pro effossionibus, non solum in isto loco, sed etiam alibi: nam ut archaeologus ad effossiones in Sicilia, Syracusis et Selinunte; in Calabria (olim Brutium), Locris interfui. Ut tibi scripsi, palaeographiam quoque colo: in tabulario communitatis meae asservantur nonnullae membranae et chartae saeculorum XII, XIII et XIV, quas studeo et verto; charta antiquissima initium capit ab anno MCLVI p.C.n.
gaudeo in commercio amicitiaque nostra nuper incepta.

No comments: