5.12.08

lingua latina in vita mea

Tandem aliquando novam narrationem scribo in blogo meo. nescio cur sed non inspiratus sum ad Latine scribendum his diebus. sine dubio una causa erat dubitatio de latine docendo in schola mea anno proximo. anno peracto docebam unam sectionem latinitatis ut "electiva," deinde non satis discipulorum cursum meum eligerunt hoc anno. sed strenue pugnabam ut facultatem latinitatis haberemus et post suffragium ducum facultatum variarum latinam docebo anno proximo. sed nunc sunt dificultates aliae in scholae, quae fortasse impedient latinitatem--videbimus. quidquid id est Deo gratias ago quod munus habeo in oeconomia pessima nostra.

Anno MMII apud Reginaldum Foster Romae, emi libros latine scriptos nomine LITVRGIA HORARVM. amicus monachus mecum erat in bibliopola vaticana, qui mihi dixit vestimenta eius significare pretii librorum decessionem. quam ob rem nunc quattuor volumina pulchra utiliaque habeo in bibliotheca mea. soleo praecipue in temporibus sanctis illos libros perlegere meditarique. magnopere hos libros commendo omnibus (non tantum Catholicis) qui volent multa latine legere sine multa difficultate post primos annos latinitatis studii. precationes, hymni lectionesque bibliae vulgatae atque ecclesiae patruum continentur, et discipuli non debebunt semper lexicon inspicere ad intelligendum.

Ergo, videtur quod latinitas (et narrationes in blogo) crescet in vita mea propter muneris spem et studium meum, sed gradatim.

3 comments:

Sandra Ramos said...

Spero fore ut difficultates nullae Latinitatem impendiant tua in schola, amice Ioannes.
Ceterum, non legi umquam illam "Liturgiam horarum" quam magnopere commendas (legam, saltem conabor: in Rete omnium gentium eam inuenire fieri potest).
Gaudeo plurimum quod Latinitas crescit tua in uita, etiam in mea, quamuis gradatim et pedetemptim, sed bonum est festinare lente. Vale multum.

Sandra Ramos said...

Ad uidendam uersionem Latinam "Liturgiae horarum" in interrete de qua tibi mentionem feci, amice Ioannes, necesse est nauigare cum "Mozilla Firefox" aut preme hic.

Optimas ferias natalicias tibi opto. Vale plurimum.

Ioannes Piazza said...

Ioannes Sandrae sal.

Gratias plurimas ago quod versionem latinam electronicam liturgiae horarum mihi monstrasti. Sine dubio utilis est omnibus latinitatis cultoribus cultricibusque. Felicem diem natalis Christi tibi ex corde exopto. Valeas