27.8.08

cave cenam!


(Participes: Brianus, ego, Ioannes Altus, Karola, Gertrudis, Henricus Atticus, Stephanus, Katherina, Christopherus, Seth)

Die saturnii cena sorbillationeque optima fructi sumus multis cum amicis. feliciter, in regione versatus est amicus noster Stephanus Berard vasingtonianus magister peritissimus. cena nuntiata, turba apparuit ad cenandum et latine loquendum, ut videri potest in imagine. de variis rebus sumus locuti plusquam duas horas. convenimus inprimis apud cafeum Berkleiae, deinde multi participum ad popinam indicam ambulaverunt ad cenam pergerendam, me absente.  gratias plurimas omnibus participibus ago, et spero ut mox conveniamus.

1 comment:

Jaume said...

Salve amice!

Habemus blogum latinum quod "SENTENTIAE DISCIPVLORVM" apellatur. Dicimus de nuntiis, de cogitationibus, et cetera... semper in latine.

Mox adderis in vincula nostra!

Ecce web: http://probidiscipuli.blogspot.com/

Vale!