22.5.08

de servitudine ab hominibus electa

Sententiae ad nos hodiernos valde pertinentes a Senecā philosopho scriptae:

"Ita est, Lucili; paucos servitus, plures servitutem tenent.... nemo cum sarcinis enatat. emerge ad meliorem vitam propitiis dis, sed non sic, quomodo istis propitii sunt, quibus bono ac benigno vultu mala magnifica tribuerunt, ad hoc unum excusati, quod ista quae urunt, quae excruciunt, optantibus data sunt" (Epist. Mor. XXII)

Ut clare ac vere scripsit Seneca, multi homines non inviti tenentur in servitudine, non ab aliis, sed a seipsis. semper quaerented res pretiosas, famam, pecuniam, et cetera. nos dedimus dominis variis et libertatem veram perdimus. ut alibi scripsit in eadem epistola, homines "mercedem miseriarum amant, ipsas [miserias] execrantur." culpandi non sunt di, si benigne dant nobis has miserias a nobis rogatas, id est, vitam tribuunt necessariam ad praemia habenda. quam ob rem Socrates philosophus nos hortatur ne aliquid nisi bonum ipsum rogemus a diis: 

"Zeu basileu, ta men esthla, kai euchomenois kai aneuktois,
Ammi didou, ta de deila kai euchomenois apalexein" (Plato Alc. II 143a).

Valerius Maximus sententiam Socratis Latine illustrat:

Socrates, humanae sapientiae quasi quoddam terrestre oraculum, nihil ultra petendum a dis inmortalibus arbitrabatur quam ut bona tribuerent, quia ii demum scirent quid uni cuique esset utile, nos autem plerumque id uotis expeteremus, quod non inpetrasse melius foret: etenim densissimis tenebris inuoluta mortalium mens, in quam late patentem errorem caecas precationes tuas spargis! diuitias adpetis, quae multis exitio fuerunt: honores concupiscis, qui conplures pessum dederunt: regna tecum ipsa uoluis, quorum exitus saepe numero miserabiles cernuntur: splendidis coniugiis inicis manus; at haec ut aliquando inlustrant, ita nonnumquam funditus domos euertunt. desine igitur stulta futuris malorum tuorum causis quasi felicissimis rebus inhiare teque totam caelestium arbitrio permitte, quia qui tribuere bona ex facili solent, etiam eligere aptissime possunt (Factorum et Dictorum Memorabilium Libri, 7.2).

sine dubio sunt multi pauperi in patria nostra quibus servitudo electa non est. aliqui tamen querelas semper faciunt propter res a seipsis electas. volunt cum sarcinis, idest, cum vehiculo ludi usūs (SUV) et villā magnā et aliis praemiis vitae negotiosae, natare ad finem. sed natare non possunt propter istud pondus. praecipue nefas est ista vita quia permulti difficultatibus veris neque electis laborant.


1 comment:

Anonymous said...

Sandra Ioanni sal.

Hic Senecae sententiosus sal "nemo cum sarcinis enatat" pulchrus et uerissimus est.
Tua uerba mihi in mente attulerunt illum librum Marthae Nussbaum: De humanitatis cultu. Oratio pro noua Liberalium artium classica institutione, Cantabrigiae Nou-Angliae, 1997.
Illumne noscis?

Etiam est illud quod Valerius Maximus narrat (7,2, ext.3): "Bias autem, cum patriam eius Prienen hostes inuasissent, omnibus, quos modo saeuitia belli incolumes abire passa fuerat, pretiosarum rerum pondere onustis fugientibus interrogatus quid ita nihil ex bonis suis secum ferret 'ego uero' inquit 'bona mea mecum porto'."

Vale plurimum