23.5.08

de codicillo meo



Quid significat "codicillus"? est libellus parvus et portabilis in quo homines scribunt. alia vocabula sunt: fasciculus, chartae compactae, chartulae, et cetera, sed placet codicillus. ecce descriptio in thesauro Gesner: 

"Recte igitur P. Manutius, codicilli tabellae cereatae erant, in quibus aliquid stilo aut breviter aut festinanter scriptum fuerat. itaque commodissime iis veteres utebantur, cum scribere in codicillis possent vel in coena, vel in curia, vel in via, vel ubiumque libuisset: charta autem non item, in qua scribere sine atramento et calamo non poterant" (p.978).


Commentarios meos in blogo inprimis rare scribo in computatrum. facilius est cum stilo atque carta scribere quandocumque verba in buccam veniunt. non est tempus ad computatrum tollendum et surrigendum. etiam, non semper licet mecum machinamentum habere. solebam versiones primas operum meorum in codicillis variis, sicut codicillus popularis nomine Moleskine, sed saepe de rebus variis scribo, nesciens quot paginarum scribam aliqua de re. non licet paginas movere, et nimis magni sunt codicilli "anulorum trium" neque placent, quoniam paginae facile perdi possunt. nuper inveni codicillum, aut sustema codicillorum nomine Myndology cuius paginae coniunguntur anulis parvis. hoc in libello, tres aut quattuor incepta nunc facere possum sine anxietate, quoniam facile est paginas movere ad sectionem augendam decrescendamve. est ordinatrum verum meum. non maximi pretii. cartulae optimae sunt colore lineis copertaque. etiam carta spoliata* vel re-usata est, si emis codicillum "nudum" de quo legere potes hic.
una res tantum mihi displicet: verba "cogitasti bene" aut "bene cogitare" post ultimam paginae lineam, quae 
semper stilo meo delere soleo. utinam ego discipulus in universitate hos libellos invenissem!

* spolia: aedificiorum partes raptae ab aedificiis antiquis et iterum usurpatae. quam ob rem, adiectivum "spoliatus, a, um" finxi pro "recycled." 




2 comments:

Raphaela said...

Mihi quoque codicilli tales valde placent. Eis non solum ad scribendum utor, sed etiam ad ordinandum scripta Latina ex Interrete deprompta atque impressa. In Europa tamen hi codicilli non "Myndology" vocantur, sed Atoma, nec facile inventu sunt nec parvi emuntur. Tamen carere eis haud vellem!

Magister Piazza said...

magnae mentes simile modo cogitant!