30.5.08

sollicitudines solitudinis

In nostra traditione philosophica ac theologica, semper laudatur solitudo, id est, fugium a hominum turbā, quia, ut dicunt, facile homines corrumpentur ab aliis. rationem valde habent, quia solemus nos ipsos fugere, aliis adiuvantibus. Thomas a Kempis verba Senecae ipsius usurpavit, dicens:

"dixit quidam [i.e. Seneca]: quoties inter homines fui, minor homo redii... qui igitur intendit ad interiora et spiritualia pervenire, oportet eum cum Iesu a turba declinare." (De Imitatione Christi I, 20, 2)

sed contra, definitio hominis est animal commune (cf. Aristoteles, politikon zōon), ergo societas non potest esse omnino nobis mala. verba sapientiae plena nuper legi in altera epistola Senecae:

"omnis nobis mala solitudo persuadet.... nemo est, cui non satius sit cum quolibet esse quam secum. 'tunc praecipue in te ipse secede, cum esse cogeris in turba' si bonus vir, si quietus, si temperans. alioquin in turbam tibi a te recedendum est; istic malo viro propius es." (ep. XXV)

sine dubio, haec res simplex non est. traditio latina philosophica praebet nobis sententias optimas ut bene cogitemus. olim amicus quidam mihi dixit philosophiam Romanam esse oxymoron. sed, litteris perlectis a Seneca Cicerone marcoque aurelio et aliis, discerni potest nova traditio philosophica ET eloquens ET utilis. Etiam, de litteris a Marone, Horatio Lucretioque optime scriptis nondum scripsi!

Valeatis!

1 comment:

Anonymous said...

Quid aliud agimus, amice Joannes, hoc in reti latinas nugas conscribentes, nisi peculiari societatis necessitudini, etiam cupidini indulgere nostrae? De me hoc dico senescente, magis magisque in dies societatem ambire ex solitudine mea, quam semper adamavi; magis magisque solitudinem desiderare, ex turba amicorum, ceterum gratissima. Solitudo et societas, in summa, non mihi diversa, immo necessaria et conexa videntur.

Alioquin, num est una philosophia romana?