Abhinc duas septimanas ego uxor filiaque Minneapolin petimus ad familiam visitandam. quamquam plerumque avunculi consobrinique nostri regiones suburbanas colunt in domibus magnis iuxta lacus amoenos, diem unum in urbe sumus versati. intinere peracto tabernam chartariam (vocabulum inveni
hic) vidimus nomine
Lunalux, ubi venduntur chartae stili librique pulchri. ut mihi videtur, Minneapolis est vere centrum horum artium. quam ob rem non miror videre
aedificium ad artes libri dedicatam, in quo homines possunt libros optimos videre emere et facere.
Etiam, in urbe comedimus pittam optimam neapolitanam authenticam apud popinam nomine
Punch. coqui illic cum artificibus neapolitanis studere solent, quod valde apparet. etiam, praebentur acetaria bona et vinum italicum vilis pretii. iter optimum fuit!
No comments:
Post a Comment